addideruntque filii Israhel facere malum in conspectu Domini
post mortem Ahoth
et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan qui
regnavit in Asor habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram
ipse autem habitabat in Aroseth gentium
clamaveruntque filii Israhel ad Dominum nongentos enim
habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer
oppresserat eos
erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth quae iudicabat
populum in illo tempore
et sedebat sub palma quae nomine illius vocabatur inter Rama
et Bethel in monte Ephraim ascendebantque ad eam filii Israhel
in omne iudicium
quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes
Nepthalim dixitque ad eum praecepit tibi Dominus Deus Israhel
vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem
milia pugnatorum de filiis Nepthalim et de filiis Zabulon
ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram
principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem
multitudinem et tradam eos in manu tua
dixitque ad eam Barac si venis mecum vadam si nolueris
venire non pergam
quae dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi
victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara
surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes
qui accitis Zabulon et Nepthalim ascendit cum decem milibus
pugnatorum habens Debboram in comitatu suo
Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris Cineis
fratribus suis filiis Obab cognati Mosi et tetenderat
tabernacula usque ad vallem quae vocatur Sennim et erat iuxta
Cedes
nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius
Abinoem in montem Thabor
et congregavit nongentos falcatos currus omnemque exercitum
de Aroseth gentium ad torrentem Cison
dixitque Debbora ad Barac surge haec est enim dies in qua
tradidit Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus
descendit itaque Barac de monte Thabor et decem milia
pugnatorum cum eo
perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius
universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in
tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret
et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque
ad Aroseth gentium et omnis hostium multitudo usque ad
internicionem caderet
Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris
Aber Cinei erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Aber
Cinei
egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum intra
ad me domine mi intra ne timeas qui ingressus tabernaculum eius
et opertus ab ea pallio
dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquae quia valde
sitio quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit
illum
dixitque Sisara ad eam sta ante ostium tabernaculi et cum
venerit aliquis interrogans te et dicens numquid hic est
aliquis respondebis nullus est
tulit itaque Iahel uxor Aber clavum tabernaculi adsumens
pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit
supra tempus capitis eius clavum percussumque malleo defixit in
cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et
mortuus est
et ecce Barac sequens Sisaram veniebat egressaque Iahel in
occursum eius dixit ei veni et ostendam tibi virum quem quaeris
qui cum intrasset ad eam vidit Sisaram iacentem mortuum et
clavum infixum in tempore eius
humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram
filiis Israhel
qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Iabin
regem Chanaan donec delerent eum